- PILIGERI seu PILEATI
- PILIGERI, seu PILEATIGraece πιλοφόροι, ex Barbaris fere semper tonsi erant, sicut contra Mitrati seu οἱ μιτροφόροι, intonsi. Hinc Hieronym. in Vita Malchi, Ismaelitas, qui Scenitae sunt Arabes, intonsum crinem habere et vittâ ckaput redimitum tradit. Et Herodot. de Babyloniis, l. 1. Κομῶντες δὲ, inquit, τὰς κεφαλὰς, μίτρῃςιν ἀναδέονται, μεμυρισμένοι πᾶν τὸ σῶμα, Comati autem capita mitris redimita habent, unguentis totô corpore delibuti. Idem de Cassiis, l. 7. de Indis, Arrianus, de Brachmanis Philostratus, referunt. Nempe pilea et mitrae diversa; et mitrae quidem fasciae fuerunt, quibus caput religabatur: pilea vero capitis integumenta rotunda, in galeae modum facta; unde galeri dicti etc. Latini tamen etiam Mitram pro pileo posuerunt, ut mitra phrygia Virgilio, l. 9. Aen. v. 617. pileum phrygium dicitur, quam tiaram etiam appellârunt. Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 566. ut et supra, voce Pileati.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.